monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 22, 3
Divertite, divertite, inclamat Esaias , excedite illinc, et immundum ne attigeritis; blasphemiam scilicet in Christum. Excedite de medio eius, utique synagogae; separamini vasa portatis. Iam enim, secundum supra scripta (Ibid., 10), revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo.